Selasa, 18 November 2008

Lost Works of Scotus

Marianus de Florentia, Compendium Chronicarum Fratrum Minorum (Archivum Franciscanum Historicum 2 [1909], p. 631)

"Item eodem anno 1308, in conventu Coloniensi Agrippine, Germanie Superioris excessit frater Iohannes de Donis, theologus magnus et eximius doctor, ubi honorifice sepultus, in magna veneratione habitus est. Hic natione de Scotia fuit, qui ab Universitate Parisiensi inter ceteros doctores Doctor Subtilis appellatur. Fuit enim toti seculo stupendus, quia ita in scribendo et disputando fuit acutissimus, ut a nullo suo tempore vinci poterat. Scripsit duo egregia et diversa scripta super Magistrum Sententiarum, quorum primum Oxoniense, alterum vero Parisiense appellatur. Scripsit etiam super omnes ferme Aristotilis libros, presertim super Methaphisicam. Item, super 4or Evangelistas. Item, super Epistolas Pauli. Item, super Genesim ad literam. Item, sermones tam de tempore quam etiam de Sanctis, per totius anni circulum. Item, Quodlibeta aliqua. Item, Tractatum de Primo rerum Prinnipio. Item, Collationes Parisienses. Item, Tetragreumatha quedam"
Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...